monumenta.ch > Cassiodorus > PRAEFATIO.
>>> Cassiodorus, Chronicon, REGES ASSYRII.

PRAEFATIO. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sapientia principali, qua semper magna revolvitis, in ordinem me consules digerere censuistis: ut qui annum ornaveratis glorioso nomine, redderetis fastis veritatis pristinae veritatem.
2 Parui libens praeceptis, et librariorum varietate detersa, operi fidem historicae auctoritatis impressi; quatenus vester animus per illustres delectatus eventus, blando compendio longissimam mundi percurrat aetatem.
3 Ab Adam primo homine usque ad diluvium, quod factum est sub Noc, colliguntur anni 2242. Diluvium autem factum est propter gigantum nimiam feritatem, qui corporis magnitudine parique animi saevitia praevalentes, humanitatis ius omne confuderant.
4 Et a diluvio usque ad Ninum, qui primus omnium apud Assyrios regnavit, anni sunt 899.